Latin Texts

Β΄ Λυκείου

Ι. Ο ΕΞΟΡΙΣΤΟΣ ΠΟΙΗΤΗΣ
Ovidius poeta in terra Pontica exulat. Epistulas Romam scriptitat. Epistulae plenae querelarum sunt. Romam desiderat et fortunam adversam deplorat. Narrat de incolis barbaris et de terra gelida. Poetam curae et miseriae excruciant. Epistulis contra iniuriam repugnat. Musa est unica terra poetae.

ΙΙ. ΔΙΔΩ ΚΑΙ ΑΙΝΕΙΑΣ
Aeneas filius Anchisae est. Patria Aeneae Troia est. Graeci Troiam oppugnant et dolo expugnant. Aeneas cum Anchisa, cum nato et cum sociis ad Italiam navigat. Sed venti pontum turbant et Aenean in Africam portant. Ibi Dido regina novam patriam fundat. Aeneas reginae insidias Graecorum renarrat. Regina Aenean amat et Aeneas reginam. Denique Aeneas in Italiam navigat et regina exspirat.

ΙΙΙ. Η ΠΕΡΙΠΕΤΕΙΑ ΤΗΣ ΑΝΔΡΟΜΕΔΑΣ
Cepheus et Cassiope Andromedam filiam habent. Cassiope, superba forma sua, cum Nymphis se comparat. Neptunus iratus ad oram Aethiopiae urget beluam marinam, quae incolis nocet. Oraculum incolis respondet: “regia hostia deo placet!” Tum Cepheus Andromedam ad scopulum adligat; belua ad Andromedam se movet. Repente Perseus calceis pennatis advolat; puellam videt et stupet forma puellae. Perseus hasta beluam delet et Andromedam liberat. Cepheus Cassiope et incolae Aethiopiae valde gaudent.

IV. ΤΑ ΗΘΗ ΤΩΝ ΑΡΧΑΙΩΝ ΡΩΜΑΙΩΝ
Apud antiquos Romanos concordia maxima sed avaritia minima erat. Romani in suppliciis deorum magnifici sed domi parci erant. Iustitia inter se certabant et patriam curabant. In bello pericula audacia propulsabant et beneficiis amicitias parabant. Delecti consultabant patriae; eis corpus ex annis infirmum sed ingenium propter sapientiam validum erat.

V. ΕΝΑΣ ΛΑΤΡΗΣ ΤΟΥ ΒΙΡΓΙΛΙΟΥ
Silius Italicus, poeta epicus, vir clarus erat. Septendecim libri eius de bello Punico secundo pulchri sunt. Ultimis annis vitae suae in Campania se tenebat. Multos in illis locis agros possidebat. Silius animum tenerum habebat. Gloriae Vergili studebat ingeniumque eius fovebat. Eum ut puer magistrum honorabat. Monumentum eius, quod Neapoli iacebat, pro templo habebat.

VI. ΟΙ ΝΟΜΟΙ
In ea civitate, quam leges continent, boni viri libenter leges servant. Lex enim est fundamentum libertatis, fons aequitatis. Mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in legibus. Ut corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege non stat. Legum ministri sunt magistratus, legum interpretes iudices, legum denique omnes servi sumus: sic enim liberi esse possumus.

VII. ΕΤΟΙΜΑΣΙΕΣ ΓΙΑ ΞΕΧΕΙΜΩΝΙΑΣΜΑ
Caesar propter frumenti inopiam Ιegiones in hibernis multis conlocat. Εx quibus quattuor in Nerviis hiemare iubet et tribus imperat in Belgis remanere. Legatos omnes frumentum in castra, importare iubet. Milites his verbis admonet: «Hostes adventare audio; Speculatores nostri eos prope esse nuntiant. Vim hostium cavere debetis; hostes enim de collibus advolare solent et caedem militum perpetrare possunt».

VIII. ΟΤΑΝ ΒΓΕΙΣ ΣΤΟ ΚΥΝΗΓΙ ΠΑΡΕ ΜΑΖΙ ΣΟΥ ΜΟΛΥΒΙ ΚΑΙ ΧΑΡΤΙ
Gaius Plinius Cornelio Tacito suo salutem. Ridebis. Ego tres apros feroces cepi. «Ipse?» interrogabis. Ipse. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum sed stilus et pugillares; cogitabam aliquid enotabamque; etsi retia vacua, plenas tamen ceras habebam. Silvae et solitudo sunt magna incitamenta cogitationis. Cum in venationibus eris, licebit tibi quoque pugillares adportare: videbis non Dianam in montibus sed Minervam errare. Vale!

IX. Η ΕΓΚΑΘΙΔΡΥΣΗ ΤΗΣ ΔΗΜΟΚΡΑΤΙΑΣ ΣΤΗ ΡΩΜΗ
Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, hoc modo imperium perdit. Filius eius Sextus Tarquinius pudicitiam Lucretiae, uxoris Collatini, laedit. Maritus et pater et Iunius Brutus eam maestam inveniunt. Illis femina cum lacrimis iniuriam aperit et cultro se ipsam interficit. Brutus ex vulnere dolore magno cultrum extrahit et delictum punire parat. Populum concitat et Tarquinio imperium adimit. Liber iam populus Romanus duo consules, Iunium Brutum et Tarquinium Collatinum, deligere constituit.

X. Η ΠΡΟΦΗΤΕΙΑ ΤΟΥ ΔΙΑ
Aeneas bellum ingens geret in Italia. Populos feroces contundet, mores eis imponet et moenia condet. Tu Aeneam ad caelum feres. Postea Iulus, Aeneae filius, regnum ab Lavinio transferet et Albam Longam muniet. Post trecentos annos Ilia duos filios, Romulum et Remum, pariet, quos lupa nutriet. Romulus moenia Martia condet Romanosque de suo nomine appellabit. Romanis imperium sine fine erit. Caesar Augustus, ab Iulo ortus, Belli portas claudet et Saturnium regnum restituet. Hunc tu, ut Aeneam, in caelo accipies.

XI. Η ΡΩΜΗ ΚΑΙ Η ΚΑΡΧΗΔΟΝΑ
Hannibal, dux Carthaginiensis, VI et XX annos natus, omnes gentes Hispaniae bello superavit et Saguntum vi expugnavit. Postea Alpes, quae Italiam ab Gallia seiungunt, cum elephantis transiit. Ubi in Italia fuit, apud Ticinum, Trebiam, Trasumenum et Cannas copias Romanorum profligavit et delevit. Populus Romanus cladem Cannensem pavidus audivit. In agro Falerno Hannibal ex insidiis Fabii Maximi se expedivit. Postquam XIV annos in Italia complevit, Carthaginienses eum in Africam revocaverunt. Ibi Hannibal bellum cum Romanis componere frustra cupivit. Denique cum P. Scipione apud Zamam dimicavit, sed Romani victoriam reportaverunt.

XII. Ο ΥΠΑΤΟΣ ΑΙΜΙΛΙΟΣ ΠΑΥΛΟΣ ΚΑΙ ΤΟ ΣΚΥΛΑΚΙ ΤΗΣ ΚΟΡΗΣ ΤΟΥ
L. Aemilio Paulo consuli iterum bellum cum Perse rege gerere obtigit. Ut domum ad vesperum rediit, filiola eius Tertia, quae tum erat admodum parvula, ad complexum patris cucurrit. Pater filiae osculum dedit sed animadvertit eam esse tristiculam.“Quid est” inquit “mea Tertia? Cur tristis es? Quid tibi accidit?” “Mi pater” respondit illa “Persa periit”. Periebat enim catellus eo nomine, quem puella multum amabat. Tum pater Tertiae dixit “omen accipio”. Sic ex fortuito dicto spem praeclari triumphi animo praesumpsit.

XIII. ΠΩΣ Η ΓΝΩΣΗ ΝΙΚΗΣΕ ΤΗ ΔΕΙΣΙΔΑΙΜΟΝΙΑ
Sulpicius Gallus legatus Luci Aemili Pauli erat, qui bellum adversus Persen regem gerebat. Serena nocte subito luna defecerat; ob repentinum monstrum terror animos militum invaserat et exercitus fiduciam amiserat. Tum Sulpicius Gallus de caeli ratione et de stellarum lunaeque statu ac motibus disputavit eoque modo exercitum alacrem in pugnam misit. Sic liberales artes Galli aditum ad illustrem illam Paulianam victoriam dederunt. Quia ille metum exercitus Romani vicerat, imperator adversarios vincere potuit!

XIV. ΕΝΑ ΦΟΒΕΡΟ ΟΝΕΙΡΟ
Post bellum Actiacum Cassius Parmensis, qui in exercitu M. Antonii fuerat, Athenas confugit. Ibi vix animum sollicitum somno dederat, cum repente apparuit ei species horrenda. Existimavit ad se venire hominem ingentis magnitudunis et facie squalida, similem effigiei mortui.Quem simul aspexit Cassius, timorem concepit nomenque eius audire cupivit. Respondit ille se esse Orcum. Tum terror Cassium concussit et e somno aum axcitavit. Cassius servos inclamavit et de homine eos interrogavit. Illi neminem viderant. Cassius iterum se somno dedit eandemque speciem somniavit. Paucis post diebus res ipsa fidem somnii confirmavit. Nam Octavianus supplicio capitis eum adfecit.

XV. ΤΑ ΗΘΗ ΤΩΝ ΓΕΡΜΑΝΩΝ
Germanorum vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Germani non student agriculturae; lacte, caseo et carne nutriuntur. Locis frigidissimis pelles solum habent et in fluminibus lavantur. Cum civitas bellum gerit, magistratus creantur cum vitae necisque potestate. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur: ephippiorum usus res turpis et iners habetur. Vinum a mercatoribus se importari non sinunt, quod ea re, ut arbitrantur, remollescunt homines atque effeminantur.

XVI. Η ΤΕΛΕΥΤΑΙΑ ΜΑΧΗ ΤΟΥ ΚΑΙΣΑΡΑ ΣΤΗ ΓΑΛΑΤΙΑ
Nostri, postquam pila in hostes miserunt, gladiis rem gerunt. Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes appropinquant; hostes terga vertunt ac fugiunt; eis equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur; dux Arvernorum vivus in fuga comprehenditur; signa militaria LXXIIII (septuaginta quattuor) ad Caesarem referuntur; magnus numerus hostium capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt. Postero die ad Caesarem legati mittuntur. Caesar iubet arma tradi ac principes produci. Ipse pro castris consedit; eo duces producuntur. Vercingetorix deditur, arma proiciuntur.

XVII. ΦΟΒΟΣ ΜΠΡΟΣΤΑ ΣΤΟ ΑΓΝΩΣΤΟ
Magnus timor exercitum occupavit ex vocibus Gallorum ac mercatorum, qui Germanos ingenti magnitudine corporum et incredibili virtute esse praedicabant. Alius alia de causa discedere cupiebat. Nonnulli pudore adducti remanebant. Hi neque vultum fingere neque lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Totis castris testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii, qui rei mililaris periti habebantur, perturbabantur.

XVIII. Ο ΗΡΑΚΛΗΣ ΣΤΗΝ ΙΤΑΛΙΑ
Hercules boves Geryŏnis ex Hispania in eum locum adduxisse dicitur, ubi postea Romulus urbem Romam condidit. Prope Tiberim fluvium Hercules boves refecisse fertur et ipse de via fessus ibi dormivisse. Tum Cacus pastor, fretus viribus, boves quosdam in speluncam caudis traxit aversos. Ubi Hercules, e somno excitatus, gregem aspexit et partem abesse sensit, pergit ad proximan speluncam; sed postquam boum vestigia foras versa vidit, confusus gregem ex loco infesto amovere coepit. Sed bovum mugitus ex spelunca auditus Herculem convertit. Tum Cacus, vi prohibere eum conatus, Herculis clava interficitur.

XIX. Η ΣΥΝΩΜΟΣΙΑ ΤΟΥ ΚΑΤΙΛΙΝΑ
Marco Tullio Cicerone et Gaio Antonio consulibus, Lucius Sergius Catilina, nobilissimi generis vir sed ingenii pravissimi, contra rem publicam coniuravit. Eum clari quidam sed improbi viri consecuti erant. Catilina a Cicerone ex urbe expulsus est. Socii eius deprehensi sunt et in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero consule, Catilina ipse cum exercitu suo, proelio victus, interfectus est. Gaius Sallustius tradit multos etiam milites Romanos in eadem cruentissima pugna occisos esse, multos autem graviter vulneratos esse.

XX. ΠΙΣΩ ΑΠΟ ΤΙΣ ΚΟΥΡΤΙΝΕΣ Ή ΠΩΣ Ο ΚΛΑΥΔΙΟΣ ΕΓΙΝΕ ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΑΣ
Claudius quinquagesimo anno aetatis suae imperium cepit mirabili quodam casu. Exclusus ab insidiatoribus Caligulae, recesserat in diaetam, cui nomen est Hermaeum. Paulo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum et inter vela praetenta foribus se abdidit. Discurrens miles pedes eius animadvertit; eum latentem adgnovit; extractum imperatorem eum salutavit. Hinc ad commilitones suos eum adduxit. Ab his in castra delatus est tristis et trepidus, dum obvia turba quasi moriturum eum miseratur. Postero die Claudius imperator factus est.

Γ΄ Λυκείου
21. ΠΩΣ ΠΗΡΕ ΤΟ ΟΝΟΜΑ ΤΟΥ ΤΟ PISAURUM
Brenno duce Galli, apud Alliam flumen deletis legionibus Romanorum, everterunt urbem Romam praeter Capitolium, pro quo immensam pecuniam acceperunt. Tum Camillus, qui diu apud Ardeam in exilio fuerat propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, absens dictator est factus; is Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit. Quod illic appensum civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. Post hoc factum rediit in exilium, unde tamen rogatus reversus est.

22. ΠΡΟΤΡΟΠΕΣ ΠΡΟΣ ΤΟΥΣ ΡΩΜΑΙΟΥΣ
Imitemur nostros Brutos, Camillos, Decios, Curios, Fabricios, Scipiones, innumerabiles alios qui hanc rem publicam stabiliverunt ...

23. ΕΝΑΣ ΥΠΕΡΟΧΟΣ ΑΝΘΡΩΠΟΣ
Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius. Filius mortuus est. Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum illa cubiculum mariti intraverat, vivere filium simulabat, ac marito persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat: Bene quievit, libenter cibum sumpsit;. Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur: tum se dolori dabat et paulo post siccis oculis redibat.
Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat: fuerat Paetus in partibus eius et, occiso Scriboniano, Roman trahebatur. Erat ascensurus navem. Arria milites orabat, ut simul inponeretur. Non impetravit: conduxit piscatoriam naviculam ingentemque navem secuta est.

24. ΤΟ ΠΑΘΗΜΑ ΕΝΟΣ ΨΕΥΤΗ
Cum P. Cornelius Nasica ad Ennium poetam venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset eum domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu id dixisse et illum intus esse. Accipe nunc quid postea Nasica fecerit. Paucis post diebus cum Ennius ad Nasicam venisset et eum a ianua quaereret, exclamavit Nasica se domi non esse, etsi domi erat. Tum Ennius quod Nasica tum aperte mentiebatur: “Quid?” inquit “Ego non cognosco vocem tuam? ”Visne scire quid Nasica responderit? “Homo es impudens. Ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu mihi ipsi non credis?”

25. ΠΩΣ ΕΝΑ ΣΥΚΟ ΣΤΑΘΗΚΕ ΑΦΟΡΜΗ ΝΑ ΚΑΤΑΣΤΡΑΦΕΙ Η ΚΑΡΧΗΔΟΝΑ
Cato attulit quodam die in curiam ficum praecocem ex Carthagine ostendensque patribus «Interrogo vos» inquit «quando hanc ficum decerptam esse putetis ex arbore». Cum omnes recentem esse dixissent, «Atqui ante tertium diem» inquit «scitote decerptam esse Carthagine. Tam prope a muris habemus hostem! Itaque cavete periculum, tutaminipatriam. Opibus urbis nolite confidere. Fiduciam, quae nimia vobis est, deponite. Neminem credideritis patriae consulturum esse, nisi vos ipsi patriae consulueritis. Mementoterem publicam in extremo discrimine quondam fuisse!” Statimque sumptum est Punicum bellum tertium, quo Carthago deleta est.

26. Ο ΠΛΙΝΙΟΣ ΑΝΑΓΓΕΛΛΕΙ ΕΝΑ ΘΛΙΒΕΡΟ ΓΕΓΟΝΟΣ

27. ΤΟ ΠΝΕΥΜΑ ΩΡΙΜΑΖΕΙ ΟΠΩΣ ΟΙ ΚΑΡΠΟΙ
(Cum Accius ex urbe Roma Tarentum venisset,) (ubi Pacuvius grandi iam aetate recesserat,) devertit ad eum. Accius, (qui multo minor natu erat,) tragoediam suam, (cui “Atreus” nomen est,) ei desideranti legit. Tum Pacuvius dixit sonora quidem esse et grandia (quae scripsisset,) sed videri tamen ea sibi duriora et acerbiora. “Ita est” inquit Accius “(ut dicis;) neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, (quae deinceps scribam.) Nam (quod in pomis est,) idem esse aiunt in ingeniis: (quae dura et acerbanascuntur,) post fiunt mitia et iucunda; sed (quae gignuntur statim vieta et mollia,) non matura mox fiunt sed putria”.

28. ΤΟ ΠΑΘΗΜΑ ΕΝΟΣ ΔΡΑΠΕΤΗ ΔΟΥΛΟΥ
Aesopi nostri Licinus servus tibi notus Roma Athenas fugit. Is Athenis apud Patronem Epicureum paucos menses pro libero fuit, inde in Asiam abiit. Postea Plato quidam Sardianus, cum eum fugitivum esse ex Aesopi litteris cognovisset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit. Tu, hominem investiga, quaeso, summaque diligentia vel Romam mitte vel Epheso rediens tecum deduc. Noli spectare quanti homo sit. Parvi enim preti est, qui tam nihili est. Sed, propter servi scelus et audaciam, tanto dolore Aesopus est adfectus, ut nihil ei gratius possit esse quam recuperatio fugitivi.

29. Ο ΟΚΤΑΒΙΑΝΟΣ, Ο ΠΑΠΟΥΤΣΗΣ ΚΑΙ ΤΟ ΚΟΡΑΚΙ
Cum Octavianus post victoriam Actiacam Romam rediret, homo quidam ei occurit corvum tenens; instituerat haec dicere: "Ave, Caesar, victor imperator". Caesaris multum interfuit corvum emere; itaque viginti milibus sestertium eum emit. Id exemplum sutorem quendam incitavit, ut corvum doceret parem salutationem. Diu operam frustra impendebat; quotiescumque avis non respondebat, sutor dicere solebat "Oleum et operam perdidi". Tandem corvus salutationem didicit et sutor, cupidus pecuniae, eum Caesari attulit. Audita salutatione Caesar dixit: "Domi satis salutationum talium audio". Tum venit corvo in mentem verborum domini sui: "Oleum et operam perdidi";. Ad haec verba Augustus risit emitque avem tanti, quanti nullam adhuc emerat.

30. Ο ΛΙΚΙΝΙΟΣ ΜΟΥΡΗΝΑΣ ΚΑΙ ΤΑ ΗΘΗ ΤΗΣ ΑΝΑΤΟΛΗΣ
Hic vero, iudices, et fuit in Asia viro fortissimo, patri suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus,gratulationi in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem quandam luxuriae, Murenam laudare debemus, quodAsiam vidit sed in Asia continenter vixit. Quam ob rem accusatores non Asiae nomen Murenae obiecerunt, ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod flagitium ac dedecusaut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum. Meruisse vero stipendia in eo bello virtutis fuit; patreimperatore libentissime meruisse pietatis fuit; finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuissefelicitatis fuit.

31. Η ΓΕΝΝΑΙΟΤΗΤΑ ΔΕΝ ΒΓΑΙΝΕΙ ΠΑΝΤΑ ΣΕ ΚΑΛΟ
Bello Latino T. Manlius consul nobili genere natus exercitui Romanorum praefuit. Is cum aliquando castris abiret, edixit utomnes pugna abstinerent. Sed paulo post filius eius castra hostium praeterequitavit et a duce hostium his verbis proeliolacessitus est; "Congrediamur, ut singularis proelii eventu cernatur, quanto miles Latinus Romano virtute antecellat". Tumadulescens, viribus suis confisus et cupiditate pugnandi permotus, iniussu consulis in certamen ruit; et fortior hoste, hastaeum transfixit et armis spoliavit. Statim hostes fuga salutem petiverunt. Sed consul, cum in castra revertisset, adulescentem,cuius opera hostes fugati erant, morte multavit.

32. ΕΝΑΣ ΠΑΝΗΓΥΡΙΚΟΣ ΤΗΣ ΛΟΓΟΤΕΧΝΙΑΣ
Pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemplorum vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen accederet. Quam multas imagines fortissimorum virorum -non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum- scriptores et Graeci et Latini nobis reliquerunt! Quas ego, cupidus bene gerendi et administrandi rem publicam, semper mihi proponebam. Colendo et cogitando homines excellentes animum et mentem meam conformabam. Sic enim -laudem et honestatem solum expetendo, omnes cruciatus corporis et omnia pericula mortis parvi esse ducendo- me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes obicere potui.

33. ΚΑΙΡΟΣ ΓΙΑ ΑΝΑΣΥΓΚΡΟΤΗΣΗ
Omnia sunt excitanda tibi uni, C. Caesar, quae iacere sentis perculsa atque prostrata impetu belli ipsius, quod necesse fuit: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles; omnia quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus vincienda sunt. In tanto civili bello, in tanto ardore animorum et armorum, quassata res publica multa perdidit et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae; multaque uterque dux fecit armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quare subveniendum reipublicae est et omnia nunc belli vulnera tibi sananda sunt, quibus praeter te mederi nemo potest.

34: Ο ΣΚΙΠΙΩΝΑΣ Ο ΑΦΡΙΚΑΝΟΣ ΚΑΙ ΟΙ ΛΗΣΤΑΡΧΟΙ
Cum Africanus in Literno esset, complures praedonum duces forte salutatum ad eum venerunt. Tum Scipio, cum se ipsum captum venisse eos existimasset, praesidium domesticorum in tecto conlocavit. Quod ut praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae appropinquaverunt et clara voce Scipioni nuntiaverunt (incredibile auditu!) virtutem eius admiratum se venisse. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt, is fores reserari eosque intromitti iussit. Praedones postes ianuae tamquam sanctum templum venerati sunt et cupide Scipionis dextram osculati sunt. Cum ante vestibulum dona posuissent, quae homines deis immortalibus consecrare solent, domum reverterunt.

35. Ο ΦΙΛΟΣΟΦΟΣ ΜΠΡΟΣΤΑ ΣΤΑ ΔΕΙΝΑ ΤΗΣ ΕΞΟΡΙΑΣ

36. ΜΙΑ ΑΠΟΠΕΙΡΑ ΔΩΡΟΔΟΚΙΑΣ
Manius Curius Dentatus maxima frugalitate utebatur, quo facilius divitias contemnere posset. Die quodam Samnitium legati ad eum venerunt. Ille se in scamno assidentem apud focum et ex ligneo catillo cenantem eis spectandum praebuit. Samnitium divitias contempsit et Samnites paupertatem eius mirati sunt. Nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum attulissent, ut eo uteretur, vultum risu solvit et protinus dixit: "Supervacaneae, ne dicam ineptae, legationis ministri, narrate Samnitibus Manium Curium malle locupletibus imperare quam ipsum fieri locupletem; et mementote me nec acie vinci nec pecunia corrumpi".

37. Η ΚΑΤΑΡΑ ΤΩΝ ΕΜΦΥΛΙΩΝ ΠΟΛΕΜΩΝ
In eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel casus aliqui subvenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent; sed tantus furor omnes invaserat, ut pugnare cuperent, etsi ego clamabam nihil esse bello civili miserius. Omnia sunt misera in bellis civilibus, sed nihil miserius quam ipsa victoria: ea victores ferociores impotentioresque reddit, ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur. Bellorum enim civilium exitus tales sunt semper, ut non solum ea fiant, quae velit victor, sed etiam ut victor obsequatur iis, quorum auxilio victoria parta sit.

38. Η ΜΟΙΡΑ ΤΗΣ ΚΑΙΚΙΛΙΑΣ
Caecilia, uxor Metelli, dum more prisco omen nuptiale petit filiae sororis, ipsa fecit omen. Nam in sacello quodam nocte cum sororis filia persedebat expectabatque dum aliqua vox congruens proposito audiretur. Tandem puella, longa mora standi fessa, rogavit materteram, ut sibi paulisper loco cederet. Tum Caecilia puellae dixit: "ego libenter tibi mea sede cedo". Hoc dictum paulo post res ipsa confirmavit. Nam mortua est Caecilia, quam Metellus, dum vixit, multum amavit; postea is puellam in matrimonium duxit

39. ΕΝΑ ΠΡΟΤΥΠΟ ΙΔΑΝΙΚΟΥ ΑΝΘΡΩΠΟΥ
Sapientem nec paupertas nec dolor prohibet, nec eae res, quae imperitos avertunt et praecipites agunt. Tu illum premi putas malis? Utitur! Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; ex aere quoque faciebat. Si marmor illi obtulisses, si viliorem materiam, fecisset tale, quale ex illa fieri optimum posset. Eodem modo sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

40. ΑΚΛΟΝΗΤΗ ΑΠΟΦΑΣΙΣΤΙΚΟΤΗΤΑ ΜΠΡΟΣΤΑ ΣΤΙΣ ΑΠΕΙΛΕΣ ΤΟΥ ΔΙΚΤΑΤΟΡΑ
Sulla, occupata urbe, senatum armatus coegerat ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. Cuius voluntati nemo obviam ire audebat; solus Quintus Mucius Scaevola augur de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. Quin etiam cum Sulla minitans ei instaret, dixit is Sullae: "Licet mihi ostendas agmina militum, quibus curiam circumsedisti; licet mortem miniteris, nunquam tamen ego hostem iudicabo Marium. Etsi senex et corpore infirmo sum, semper tamen meminero urbem Romam et Italiam a Mario conservatam esse".

41. ΜΙΛΑ ΓΙΑ ΝΑ ΣΕ ΚΑΤΑΛΑΒΑΙΝΟΥΝ, ΟΧΙ ΓΙΑ ΝΑ ΜΙΛΑΣ
Curius et Fabricius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii plane ac dilucide cum suis locuti sunt; non Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi colluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis utebantur. Tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquaris, sermone abhinc multis annis iam obsoleto uteris, quod neminem scire atque intellegere vis, quae dicas. Quin, homo inepte, taces, ut consequaris, quod vis? Sed antiquitatem tibi placere dicis, quod honesta et bona et modesta sit. Sic ergo vive, ut viri antiqui, sed sic loquere,ut viri aetatis nostrae; atque id quod a C. Caesare scriptum est, habe semper in memoria et in pectore: "tamquam scopulum, sic fugias verbum insolens atque inauditum".

42. Ο ΚΙΚΕΡΩΝΑΣ ΚΑΙ Η ΣΥΝΩΜΟΣΙΑ ΤΟΥ ΚΑΤΙΛΙΝΑ
Nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant, aut ea, quae vident, dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo confirmaverunt; quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie id factum esse dicerent. Nunc intellego, si iste in Manliana castra pervenerit, quo intendit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam, neminem tamimprobum, qui non fateatur.

43. Η ΟΡΓΗ ΤΗΣ ΜΑΝΑΣ
Num ad hostem veni et captiva in castris tuis sum? In hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut primum exsulem deinde hostem te viderem? Qui potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Non tibi ingredienti fines patriae ira cecidit? Quamvis infesto et minaci animo perveneras, cur, cum in conspectu Roma fuit, tibi non succurrit: “intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater coniux liberique”? Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Ego nihil iam pati possum nec diu miserrima futura sum: at contra hos, si pergis, aut immatura mors aut longa servitus manet.

44. Η ΖΩΗ ΤΩΝ ΤΥΡΑΝΝΩΝ
Haec est tyrannorum vita, in qua nulla fides, nulla caritas, nulla fiducia benevolentiae stabilis esse potest; tyrannis omnia semper suspecta atque sollicita sunt; nullus locus amicitiae eis est. Nescio enim quis possit diligere eum, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet. Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quodsi forte, ut fit plerumque, ceciderunt, tum intellegitur, quam fuerint inopes amicorum. Hoc est quod Tarquinium dixisse ferunt exulantem: "Tum intellexi, quos fidos amicos habuissem, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre poteram".

45. ΜΙΑ ΕΠΙΣΤΟΛΗ ΣΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑ ΑΝΑΠΤΕΡΩΝΕΙ ΤΟ ΗΘΙΚΟ ΤΩΝ ΠΟΛΙΟΡΚΗΜΕΝΩΝ
Caesar ex captivis cognoscit (quae apud Ciceronem gerantur) (quantoque in periculo res sit). Tum cuidam ex equitibus Gallis persuadet (ut ad Ciceronem epistulam deferat). Curat et providet (ne, intercepta epistula, nostra consilia ab hostibus cognoscantur). Quam ob rem epistulam conscriptam Graecis litteris mittit. Legatum monet (ut, (si adire non possit), epistulam ad amentum tragulae adliget) et (intra castra abiciat). In litteris scribit se cum legionibus celeriter adfore. Gallus, periculum veritus, costituit (ut tragulam mitteret). Haec casu ad turrim adhaesit et tertio post die a quodam milite conspicitur et ad Ciceronem defertur. Ille epistulam perlegit militesque adhortatur (ut salutem sperent).

46. ΤΟ ΓΕΝΙΚΟ ΣΥΜΦΕΡΟΝ ΜΠΑΙΝΕΙ ΠΡΙΝ ΑΠΟ ΤΟ ΑΤΟΜΙΚΟ
Philosophi mundu)m censent regi numine deorum; eum esse putant quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequitur, ut communem utilitatem nostraw anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens consulit utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae. Nec magis vituperandus est proditor patriae quam proditor communis utilitatis, aut communis salutis desertor propter suam utilitatem et salutem. Ex quo fit, ut laudandus is sit, qui pro re publica cadat, quod decet cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.

47. Ο ΑΥΓΟΥΣΤΟΣ ΚΑΙ Η ΦΙΛΑΡΕΣΚΕΙΑ ΤΗΣ ΚΟΡΗΣ ΤΟΥ ΙΟΥΛΙΑΣ
Iulia, Augusti filia, mature habere coeperat canos, (quos legere secrete solebat). Hac re audita Augustus voluit filiam deterrere (quominus id faceret). Eo consilio aliquando repente intervenit oppresitque ornatrices. (Etsi super vestem earum deprehendit canos), tamen Augustus dissimulavit eos vidisse et aliiis sermonibus tempus extraxit, (donec induxit mentionem aetatis). Tum interrogavit filiam, (utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva). (Cum illa respondisset) “ego, pater, cana esse malo”, mendacium illi pater obiecit: “Non dubito (quin calva esse nolis). Quid ergo non times (ne istae te calvam faciant?)”

49. Η ΠΟΡΚΙΑ ΚΑΙ Ο ΒΡΟΥΤΟΣ
Porcia, Bruti uxor, cum viri sui consilium de interficiendo Caesare cognovisset, cultellum tonsorium quasi ungium resecandorum causa poposcit eoque velut forte se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum vocatus Brutus ad eam obiurgandam venit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia “non est hic” inquit “temerarium factum meum, sed certissimum indicium amoris mei erga te tale consilium molientem: experiri enim volui, quam aequo animo me fero essem interemptura, si tibi consilium non ex sententia cessisset”.

50. Η ΦΤΩΧΕΙΑ ΚΑΙ Η ΑΠΛΗΣΤΙΑ ΕΙΝΑΙ ΚΑΚΟΙ ΣΥΜΒΟΥΛΟΙ ΤΗΣ ΕΞΟΥΣΙΑΣ
Cum Servius Sulpicius Galba et Aurelius Cotta consules in senatu contenderent uter adversus Viriathum in Hispaniam mitteretur, magna inter patres conscriptos dissensio erat, aliis pro Galba et aliis pro Cotta dicentibus; solus P. Scipio Aemilianus cum toto senato dissensit: “Neutrum” inquit “mihi mitti placet, quia alter nihil habet, alteri nihil est satis”. Nam Scipio Aemilianus aeque malam imperii magistram iudicabat inopiam atque avaritiam. Qua sententia graviter et sine ulla malevolentia dicta Scipio obtinuit, ut neuter in provinciam mitteretur.

Λεξικό